Latin
ATTENEIA
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 105
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo series tangentium in primâ figurâ sit aequalis seriei tangentium in secundâ per abductionem ad impossibile more Archimedeo facilè concluditur curvam AIF, curvae 3 Z 8 aequalem esse, quod primo loco fuit probandum, imò &pariter concluditur portiones curvae correlatas esse inter se aequales, portionem nempè FH portioni 89, portionem curvae HI portioni 9 Z, &sic de reliquis. Superest probandum applicatas pariter unius figurae applicatis alterius esse aequales. Cum ex suppositione applicatae sint semper ad abscissas ab axe per tangentes in eâdem utrobique ratione, ergo anguli GFE, P87 qui fiunt ab intersectione tangentium &applicatarum erunt inter se aequales: Item anguli OHD, &V96: Item anguli NIC, &YZ 5: Denique anguli RMB, &XT4. Cum ergo portiones omnes prioris curvae FH, HI, IM, MA, sint aequales portionibus posterioris 8 9, 9 Z, ZT, T 3 singulae singulis, imò &earumdem portionum sit eadem utrobique inclinatio (inclinationem enim curvarum metiuntur tangentes quae in utrâque figurâ aequales semper, ut probavimus, conficiunt angulos) ergo curvae AMIHF, 3 TZ. 98, non solùm sunt inter se aequales, sed etiam similes: Undè si intelligantr altera alteri superponi, congruent omninò, ideòque non solùm axes sed applicatas aequales aut easdem potius habebunt. Quod secundo loco fuit demoustrandum.