Latin
PROPOSITIO III
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 106-2
Unproofread scanNot analysed yet
Constituatur ad eumdem axem AE alia parabole ejusdem naturae FNA cujus semibasis EF sit potestate subdupla prioris semibasis EG, &semper contingat applicatam quamvis, ut NO, applicatae O Iad priorem curvam esse pariter potestate subduplam, Sit rectum prioris GIA paraboles latus recta AD, cujus nona pars sit CD, &reliqua A C bisecetur in B. Ducatur ad secundam parabolen tangens ad punctum F recta FH. quae in eodem puncto H cum axe conveniet non solùm ex vi propositionis praecedentis, sed quia ex natura istarum parabolarum, in utraque, recta EA est ad rectam EH ut 2 ad 3. ex superiùs demonstratis. Aio quadratum FE esse ad quadratum EH ut est dimidia rectae AB ad rectam EG. Jam enim in propositione tertiae dissertationis demonstratum est quadratum GE esse ad quadratum EH ut est recta AB ad rectam EG. Ergo sumptis antecedentium dimidiis erit ut quadratum EF quod supposuimus esse dimidium quadrati GE, ad quadratum EH, ita dimidia rectae AB ad rectam GE. Probabimus pariter si recta FE sit potestate subtripla rectae GE, hoc est si quadratum FE sit subtriplum quadrati GE, esse ut quadratum FE ad quadratum EH, ita tertiam partem rectae AB ad rectam GE. Et sic de subquadruplo subquintuplo &reliquis in infinitum. Cum autem in ratione subdupla probaverimus esse ut quadratum EF ad quadratum EH ita dimidiam AB ad rectam GE, ergo componendo erit ut summa quadratorum FE, EH, sive ut unicum quadratum FH ad quadratum EH, ita dimidia AB unà cum GE, ad ipsam GE. Si verò recta EF sit potestate subtripla rectae GE, erit ut quadratum FH ad quadratum EH, ita tertia pars AB unà cum GE ad ipsam GE. Si recta EF sit potestate subquadrupla rectae GE, erit ut quadratum FH ad quadratum EH, ita quarta pars AB unà cum EG ad ipsam EG, &sic in infinitum, &in quacumque applicata idem continget.