Latin
107.5 to 107.7
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 107.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Demonstratio autem theorematis generalis haec est. Sit rectum paraboles istius latus recta AS, à qua si demas nonam partem SY, reliquam biseca in puncto V &ad puncta C, D, E ducantur tangentes ad novas curvas CI, DH, EG quae occurrant axi in punctis I, H, G. Ex demonstratis in tertia dissertationis propositione quadratùm BC est ad quadratum BI ut recta AV ad rectam BC. Et componendo quadratum CI est ad quadratum BI ut recta AV unâ cum BC ad BC. Sed ex propositione sexta Dissertationis, ut est quadratum tangentis CI ad quadratum BI, ita quadratum rectae BD se habet ad quadratum rectae BH, quam abscindit tangens DH: Ergo ut quadratum BD ad quadratum BH, ita recta AV una cum BC ad BC: Et componendo ut quadratum tangentis DH ad quadratum BH, ita recta AV unà cum BC bis sumptâ ad ipsam BC. Sed ut quadratum tangentis DH, ad quadratum HB, ita ex eadem dissertationis propositione quadratum BE est ad quadratum rectae BG à tangente E G abscissae: ergo ut quadratum rectae BE ad quadratum rectae BG, ita est recta AV unà cum BC bis sumpta, ad ipsam BC. Similiter probabitur si ducatur ad curvam EA applicata ZTK, secans curvam AC in T, &intelligatur ad punctum K duci, tangens ad curvam AKE, esse pariter ut quadratum KZ ad quadratum rectae, quam tangens per punctum K ducta ab axe abscindit, ita rectam AV unà cum ZT bis sumpta ad ipsam ZT. Et sic semper continget. Exponatur separatim ad vitandam confusionem eadem curva AKE, quae sit in figura separata BBA.