# Varia opera mathematica 109.5-6

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, 109.5 to 109.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/109.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/109.5

In alia autem figura separata in qua curvae 911 X & 9 12Y, recta 9 8 erit aequalis ut suprà, rectae NM, vel AB, vel BA, basis verò 8 X fiet subtripla potestate basis ON vel CB. Et fiet X II 9 parabola ejusdem cum parabolis CTA, vel O 3 M naturae à qua cum formabitur curva T 129 cujus applicatae 8T, 10 12 sint, ut suprà, aequales curvis X9, 11 9. Probabimus, ut suprà, curvam βπθ, & curvam 9 11 X esse inter se aequales, & similes, hoc est easdem. Unde concluditur bases OA, & T 8 esse aequales, ideóque basem T8 sive curvam 911 X esse potestate subtriplam rectae δλ, sive BF, sive curvae AE. Est autem etiam ex praedemonstratis parabola XII9 subtripla potestate parabolae O 5 Q. Ergo curva AE & parabola O 5 Q erunt inter se aequales. Eodem ratiocinio in ulterioribus casibus utemur, & generalem nostri theorematis veritatem evincemus. Qui autem superiorem dissertationem & hanc ad ipsam appendicem accuratiùs legerint, praecipua methodi nostrae fundamenta statim agnoscent, & ex eis deduci facillimam curvarum dimensionem deprehendent.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
