# Varia opera mathematica 112

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, DISSERTATIO TRIPERTITA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/112

Methodum autem nostram qua omnia in infinitum problemata, ea nempe quorum aequationes tertiam & quartam potestatem continent, ad secundum curvarum gradum: quae quintam & sextam potestatem, ad tertium: quae septimam & octavam, ad quartum reducimus, & eo in infinitum ordine exhibere non differemus quotiescumque id voluerint quibus piaculum videtur errores quoscumque vel etiam Cartesianos in praejudicium veritatis dissimulare. Nec moveat problemata quae ad secundam potestatem ascendunt & quae ejusdem cum problematis primi gradus sint speciei & plana dicuntur, circulis hoc est curvis secundi gradus indigere; suum enim & proprium, huic objectioni responsum non deerit cum methodum nostram generalem omnia omnino problemata per curvas convenientes absolventem proferemus.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
