# Varia opera mathematica 119

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, PORISMATUM EUCLIDAEORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/119

porismatis, datâ rectâ RC, si quaeratur curva quaelibet ut RAB cujus ea sit proprietas ut à quolibet ipsius puncto ut A demissa perpendicularis AD faciat quadratum AD aequale rectangulo RDC inveniemus curvam RAC esse circuli circumferentiam, sed si ex dato jam loco illo alium investigemus, problema verbi gratiâ porismatis 5'. novus iste locus & infiniti alii quos periri sagacitas Analystae repraesentabit & ex jam cognito eliciet, porisma dicetur. Cum autem ut jam diximus Porismata ipsa sint loci, errorem latini Pappi interpretis ex graeco textu emendabimus eo loco ubi Porismatum opus perutile ait ad resolutionem obscuriorum problematum ac eorum generum quae haud comprehendunt eam quae multitudinem praebet naturam; quae ultima verba cum nullum ferè sensum admittant ad ipsum authorem recurrendum cujus verba in manuscriptis Codicibus ita se habent, Πορίσματα ἐστὶ πολλοῖς ἄθροισμα φιλοτεχνότατον ἐις τὴν ἀνάλυσιν τῶν ἐμβριθεστέρων προβλημάτων καὶ τῶν γενῶν ἀπερίληπτον τῆς ρύσεως παρεχομένης πλῆθος. Ait igitur porismata conferre ad Analysin obscuriorum problematum & generum hoc est problematum generalium, ex dictis enim apparet porismatum propositiones esse generalissimas, deinde subjungit, cum natura multitudinem quae vix potest animo comprehendi subministret, quibus verbis infinitas illas & miraculo proximas ejusdem problematis indicat solutiones. Huic autem vel theorematum vel problematum inventioni non deest peculiaris à puriore Analysi derivanda methodus, cujus ope non solùm quinque praecedentia Porismata sed pleraque alia & invenimus & construximus & demonstravimus, & si haec paucula, quae isagogica tantùm & accuratioris operis prodroma emittimus, doctis arrideant, tres totos porismatum libros aliquandò restituemus, imò & Euclidem ipsum promovebimus & Porismata in coni sectionibus & aliis quibuscumque curvis mirabilia sanè, & hactenus ignota detegemus.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
