Latin
OLLONI TERGAEI
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 12
Unproofread scanNot analysed yet
OLLONI TERGAEI LIBRI DUO DE LOCIS ILANIS RESTITUTI. CI plani quid sint notum est satis superque: hac de re scripsisse libros duos Appollonium testatur Pappus, eorumque propositiones singulas initio libri septimi tradit, verbis tamen aut obscuris, aut sanè interpreti minùs perspectis. (Graecum enim codicem videre non licuit) hanc scientiam totius, ut videtur, Geometriae pulcherrimam ab oblivione vindicamus, &Appollonium de locis planis disserentem, Appolloniis Gallis, Batavis, &Illyricis audacter opponimus; certam gerentes fiduciam, non alibi praeclariùs, quàm hoc in opere Geometriae miracula elucere: quod ut statim fatearis, hîc exordior. Propositiones libri primi hae sunt. PROPOSITIO I. SI duae lineae agantur, vel ab uno dato puncto, vel à duobus, &vel in rectam lineam, vel parallelae, vel datum continentes angulum, vel inter se datam proportionem habentes, vel datum comprehendentes spatium: contingat autem terminus unius locum planum positione datum; &alterius terminus locum planum positione datum continget, interdùm quidem ejusdem generis, interdùm verò diversum, &interdùm similiter positum ad rectam lineam, interdùm contrario modo. Haec propositio in propositiones octo dividi commodè potest, &quaevis ex iis in multiplices casus: obscuritatem inter preti praebuisse videtur interpunctionum defectus; imò &Pappus ipse hoc loco propter nimiam brevitatem videtur non vacavisse obscuritate. Singula dum secamus in octantes, ita revelamus.