# Varia opera mathematica 13

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, OLLONI TERGAEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/13

PROPOSITIO SI à dato puncto in rectam lineam duae lineae agantur, datam habentes proporStionem; & terminus unius contingat locum positione datum, hoc est, aut rectam, aut circumferentiam circuli positione datam; alterius terminus continget rectam, aut circuli circumferentiam positione datam. Esto datum punctum, A. per quod agantur in directum rectae, AB, AF, in proportione datâ, & sit verbi gratia punctum B, in rectâ linea HCBD, positione datâ; aio punctum F, esse quoque ad rectam positione datam. à puncto A, demissâ in rectam HD, perpendiculari AC, dabitur punctum C, producatur CA, ad E, & fiat ratio CA, ad AE, aequalis datae, dabitur igitur recta AE, & punctum E. per punctum E, parallela rectae HD, ducatur GEF, dabitur positione, & in ea erit punctum F, quia omnes rectae per datum punctum parallelas secantes in eamdem rationem dividuntur; patet ergò quamcunque rectam per punctum A, transeuntem, & datis positione parallelis terminatam in datam secari proportionem. Esto deinde datum punctum B, & circulus positione ICN, cujus centrum A, jungatur BA, in puncto I, circumferentiam secans, & producatur IB, ad BE, ut sit ratio IB, ad BE, aequalis datae, continuetur in F, & fiat AI, ad EF, ut IB, ad BE, & centro F intervallo FE, describatur circumferentia circuli EDZ, quam patet ex constructione positione dari, aio rectas omnes per punctum datum B transeuntes, & utrimque circumferentiis datorum positione circulorum terminatas in datam secari rationem. Ducta enim verbi gratia CBD iungantur CA, DF, est ut IB, ad BE, ita AI, ad EF, ergò ut tota BA, ad BF, ita AI, sive AC, ad EF, sive FD, & sunt aequales anguli ABC, FBD, ad verticem; patet itaque triangula esse similia atque ideò, ut CB, ad BD, ita BA, ad BF, hoc est in ratione data, cum igitur à dato puncto B ducantur in directum duae rectae BC, BD, verbi gratia in data ratione quarum BC, tangit circumferentiam positione datam tanget quoque BD, aliam circumferentiam positione datam. Si producantur rectae donec ad concavas circulorum circumferentias pertingant, idem eveniet. Monemus porrò nos minima quaeque in demonstrationibus non docere, cum statim pateant, imò & casus diversos non persequi cum ex adductis minimo possint negotio derivari.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
