Latin
141.5 to 141.6
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 141.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Recta HG, connectens punctum contactus G, ¢rum terrae H, ad rectam CG, facit angulum obtusum ideoque sphaera C,ad partes GN, movebitur. Idem de sphaera D. Sit igitur potentia in Z, retinens sphae ram C, per motum rectae ANGF, parallelum aut quod idem est per rectam ZC. Intelligitur vectis cujus centrum fixum G, ducatur in HC, perpendicularis GC. Sphaerae C, motus naturalis est per rectam CH. Motus retinens per CZ ad quam perpendicularis est GC. Ergo ex suppositis D. de Roberval est reciprocè ut recta GI, ad rectam GC, ita potentia retinens in Z ad sphaeram C, quod erat demonstrandum. In sphaera autem D, major requiretur potentia ad retinendum, &quo magis distabit à puncto N, eò majore potentia opus erit, quod est mirabile. Ex suppositione autem D. de Roberval numquam in eodem plano variat proportio, quod quam longe abeat à veritate ipse viderit. Sit centrum terrae B, Planum inclinatum ACDC, in punctis A &C, eamdem potentiam retinere, poterat fortasse non incongruum videri D. de Roberval. Sed ducto perpendiculo BD, cum in puncto D sit quies, &minima potentia retineat, qua ratione constabit ipsius propositio?