# Varia opera mathematica 142.1-4

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, 142.1 to 142.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/142.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/142.1

In quolibet autem plano habet locum nostra demonstratio. Omne quippe planum alicui horizonti invenietur parallelum. Hac propositione evertitur demonstratio Domini de Roberval & brevissimâ viâ ad ipsius hypotheses nova proportio detegitur. Secundam figuram addideramus, qua judicium nostrum de ipsius ultima propositione prodere sperabamus. Sed non suppetit tempus. Nova in Mechanicis Theoremata D. de Fermat. EUndamenta Mechanices non satis accurata tradidisse Archimedem fueram dudum suspicatus, supposuisse enim motus gravium descendentium inter se parallelos patet, nec vero absque hac hypothesi constare possunt ipsius demonstrationes: Non inficior quidem hypothesim hanc ad sensum proximè accommodari, quippe propter magnam à centro terrae distantiam possunt descensus gravium supponi paralleli non secus ac radij solares: sed veritatem intimam & accuratam quaerentibus, haec non satisfaciunt. Generalis nempe vectium natura in quolibet mundi loco videtur consideranda & astruenda ideoque nova in mechanicis fundamenta è veris & proximis principiis accersenda: Hujus novae scientiae propositiones tantùm exhibemus, demonstrationes cum libuerit, tradituri. Duplex igitur vectium genus fingimus aut potius consideramus unum cujus motus rectus tantùm est non circularis, alterum cujus extrema describunt circulos, de secundo hoc quaesitum tantùm apud veteres; primum quod longè videtur simplicius, nè agnoverunt quidem. Singula exemplis illustramus & prioris quidem centrum idem est cum centro terrae, posterioris centrum extra centrum terrae necessariò debet collocari. Sit igitur in sequenti figura centrum terrae punctum A, & intelligatur recta CB, transire per centrum A, imò & ipsa AB, intelligatur esse vectis & in punctis B & C, collocentur gravia B & C, sitque pondus B, ad pondus C, ut recta CA, ad rectam AB, aio vectem CB, mansurum & aequilibrium in hoc casu constituturum. Si vero deminuatur tantisper grave B, movebitur vectis in rectum per centrum A ad partes C, donec pondera distantiis à centro sint reciprocè proportionalia.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
