# Varia opera mathematica 143.1-4

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, 143.1 to 143.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/143.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/143.1

Inde patet corruere omnino veterum de centris gravitatum definitiones, nullum quippe corpus praeter Sphaeram potest reperiri in quo punctum reperiatur à quo grave extra centrum terrae suspensum, servet eam quam in principio habuerit positionem. Definietur ergo deinceps centrum gravitatis cujusque corporis, punctum intra corpus positum, quod si cohaereat centro terrae, corpus eam servabit quam in principio habuerit positionem: eo enim solum casu habent locum centra gravitatis. Demonstrabitur etiam & refelletur error Ubaldi & aliorum qui existimant librae brachia licet non sint parallela horizonti aequilibrium tamen constitutura. Sit centrum terrae B, semidiameter BA, portio alterius semidiametri BC, & fiat ut AB, ad BC, ita pondus appensum in C ad pondus appensum in A. Aio pondera AC non moveri, sed fieri aequilibrium, haec autem propositio probatu facillima est vestigiis Archimedis insistendo. Et, si negetur, statim demonstrabitur. Hoc supposito, propositionem sanè mirabilem inde deducimus. Ponatur grave in puncto N, inter puncta A & B, & fiat ut AB ad BN ita pondus N ad potentiam R. Aio pondus N juncto axe AN à potentia R in puncto A collocata detineri, & si minimùm augeatur potentia R, sursum tolli, ideoque quò propius pondus accedit ad centrum terrae, minorem potentiam ad tollendum illud requiri. Haec est, ni fallor, propositio quam Beaugrandus in sua Geostatica demonstrat; nos eam hac ratione, quae sequitur, demonstramus. Propositio Geostatica D. de Fermat. CUppositis & concessis quibus in demonstratione utimur, ex praecedente propositioIne, & ex communibus notionibus desumptis. Sit centrum terrae C, semidiameter CA in qua sumatur punctum B, in puncto autem B sit quodvis grave appensum. Fiat autem ut recta CA, ad rectam CB, ita pondus in B appensum ad potentiam aliquam ut R. Aio grave B à potentia R in puncto A sustineri, & si augeatur quántumlibet potentia R, pondus B ab hujusmodi auctâ potentiâ in puncto A collocatâ sursum moveri, producatur enim AC in D, & sit CD, aequalis CB. Et in D collocetur pondus ponderi B aequale. Corporis igitur ex duobus gravibus B & D compositi centrum gravitatis est C, ideoque si à puncto A auferatur potentia R, cum recta BA, nihil ponderet, erunt pondera B & D in aequilibrio & manebunt.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
