# Varia opera mathematica 143.5-7

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, 143.5 to 143.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/143.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/143.5

Si autem in A, collocetur pondus deorsum tendens potentiae R sursum moventi aequale, idem est ac si à puncto A dematur potentia R, nam quantum potentia tollit tantumdem pondus deprimit. Collocetur igitur hujusmodi pondus in A, corpus igitur compositum ex potentia R collocata in A, & sursum movente, ex pondere A, deorsum tendente, & ex gravibus B & D erit in aequilibrio, aut, si mavis, non movebitur. Cum autem grave D, sit aequale gravi B & recta CD rectae CB, erit ut AC ad CD; ita AC ad CB, & ut pondus B ad potentiam R in A collocatam, ita pondus D ad pondus in A deorsum tendens (quod ipsi R potentiae aequale posuimus) est autem ex hypothesi ut recta AC ad CB, ita pondus B ad potentiam R in A collocatam. Erit igitur ut AC ad CD, ita pondus D ad pondus in A deorsum tendens. Cum igitur distantiae ponderibus sint reciprocè proportionales pondus in A deorsum tendens ponderi D aequiponderabit. Si verò ab aequiponderantibus aequiponderantia auferantur, reliqua aequiponderabunt. Ergo si ab aequilibrio ex potentia R in A collocata & sursum movente, ex pondere in A deorsum tendente & ponderibus B & D composito, auferatur aequilibrium ex ponderibus A & D compositum, reliqua aequiponderabunt, aut potiùs non movebuntur. Auferantur igitur pondus A & pondus AD. Remanebit potentia R in A collocata, & pondus B. Quod proinde potentia R detinebit. Ideoque si minimâ augeatur vi, sussum tollit GED.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
