# Varia opera mathematica 15-2

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, III. PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/15-2

III. PROPOSITIO. CIà dato ducantur duae lineae datum continentes angulum, & datam proportioSnem habentes, contingat autem terminus unius locum planum positione, continget & terminus alterius. Esto primò datum punctum H, & recta linea AF, positione, in quam demissa perpendicularis HB, dabitur. Fiat angulo dato aequalis angulus BHE, & sit BH, ad HE, in ratione data dabitur recta HE, positione & punctum E. à puncto E, ad rectam HE, excitata perpendicularis infinita DEG, dabitur positione, sumatur quodlibet punctum in recta AF, ut C, & juncta HC, fiat angulo dato aequalis CHI, aio rectam HC, ad HI, esse in ratione data, nam cum sint aequales anguli BHE, CHI, dempto communi CHE, erunt aequa les BHC, EHI, & sunt anguli ad B, & E, recti, sunt igitur similia triangula HBC, HEI, & ut HB, ad HC, ita HE, ad HI, & vicissim ut HB, ad HE, ita HC, ad HI, habet rationem datam. Cum igitur à dato puncto H, ductae fuerint duae lineae HC, HI, in dato angulo CHI, & in data ratione, & altera nempe HC, ad punctum C, contingat rectam positione continget & terminus alterius locum planum, nempe rectam DG, quam dari positione probatum est. Sed tangatur circulus, esto punctum A, datus circulus positione IE, cujus centrum F, jungatur FA, secans circulum in I, & fiat angulus aequalis dato, & ratio IA, tumit. VX BS V VbE VOIN miltioiv IVXEIgnES inp) suo atimived mg BHESSI VVI AD, data, dabitur AD, positione & punctum D, producatur, & fiat ut IA, ad

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
