Latin
IV. PROPOSITIO
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
IV. PROPOSITIO. CI à dato puncto ducantur duae lineae datum continentes angulum &datum comS prehendentes spatium contingat autem terminus unius locum planum positione datum, continget, &terminus alterius. Sit datum punctum G, recta positione data AC, in quam ducatur perpendicularis GB, esto angulus datus BGE, &spatium datum sub BG, in GE, super GE, describatur semicirculus GEF, &sumpto in recta positione data quovis puncto ut D, junctaque D, G, fiat angulo dato aequalis D GF, aio rectangulum sub DG, in GF, aequari dato, jungatur FE, probabimus ut in propositione praecedente aequalitatem angulorum BGD, EGF, sed recti ad B, &F, sunt aequales, non latebit igitur triangulorum BGD, EGF, similitudo neque rectangulorum BG, in GD, &GD.