# Varia opera mathematica 16-2

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, IV. PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/16-2

IV. PROPOSITIO. CI à dato puncto ducantur duae lineae datum continentes angulum & datum comS prehendentes spatium contingat autem terminus unius locum planum positione datum, continget, & terminus alterius. Sit datum punctum G, recta positione data AC, in quam ducatur perpendicularis GB, esto angulus datus BGE, & spatium datum sub BG, in GE, super GE, describatur semicirculus GEF, & sumpto in recta positione data quovis puncto ut D, junctaque D, G, fiat angulo dato aequalis D GF, aio rectangulum sub DG, in GF, aequari dato, jungatur FE, probabimus ut in propositione praecedente aequalitatem angulorum BGD, EGF, sed recti ad B, & F, sunt aequales, non latebit igitur triangulorum BGD, EGF, similitudo neque rectangulorum BG, in GD, & GD.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
