# Varia opera mathematica 16

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, III. PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/16

AD: ita IF: ad DC, centro C, descripto circulo DB, quem patet dari positione sumatur quodvis punctum in priore circulo ut, E, & iuncta EA, fiat angulo dato aequalis EAB, & sit punctum B in secundo circulo, aio esse AE ad BA in ratione datâ jungantur FE, BC, probabimus ut supra aequales angulos FAE, CAB, & similitudinem triangulorum FAE, CAB, iisdem rationibus quibus jam in priore propositione, ejusque 2. figura usi sumus, arguemus, eritque AF, ad EA, ut AC, ad AB, & vicissim ut AF, ad AC, hoc est ut AI, ad AD, ita AE, ad AB, dabitur ergo ratio AE ad AB, & patet tum sensus, tam consequentia propositionis.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
