# Varia opera mathematica 17-2

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/17-2

PROPOSITIO CTà duobus punctis datis duae lineae parallelae agantur rationem habentes datam, S contingat autem terminus unius locum planum positione datum, continget & terminus alterius. Sunto duo puncta A & H recta positione CBDK, in quam demittatur perpendicularis AB, cui parallela ducatur HE, & sit ratio AB, ad HE, data, dabitur punctum E, per quod ductâ EFG, perpendiculari ad HE, & rectae positione datae parallela; aio omnes parallelas à punctis AH, ductas, & rectis CD, FG, positione datis terminatas, esse in proportione data AB, ad HE; erunt enim anguli BAD, EHG, aequales, & recti ad B, & E, similes ergo trianguli BAD, EHG, & reliqua facilia.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
