# Varia opera mathematica 17

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, IV. PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/17

in GF, aequalitas, neque veritas positionis, si igitur, &c. Sed sit datum punctum A, & circulus positione HGE, ducatur per ipsius centrum AEH. Secans circumferentiam in punctis EH, sit angulus datus HAB, & spatium datum rectangulum sub HA, in AI, vel EA, sub AB, super recta IB descripto semicirculo (quem quidem patet dari positione) satisfiet quaestioni, nam ducta GFA verbi gratia & facto angulo GADC, dato aequali; aio rectangulum GAD, vel FAC, aequari dato, nam cum rectangula HAI, EAB, aequentur, erit ut HA, ad AE, ita AB, ad AI, Ex propositionis verò superioris ratiocinio patet aequalitas angulorum HAG, BAC, & ex prima propositione facilè deducetur esse ut HA, ad GA, ita BA, ad AC, sed ut HA, ad GA, ita FA, ad AE, ergò ut FA, ad AE, ita BA, ad AC, rectangulumque FAC, rectangulo BAE, dato est aequale. Deinde est ut BA, ad AC, ita AD, ad AI, rectangulumque GAD, rectangulo HAI, dato aequale. constat itaque ex omni parte propositum, si igitur, &c. Hoc in casu sumpsimus punctum A extra circulum positione datum, in 2. verò casu 2. propositionis intra circulum perseveramus. Quatuor propositiones praecedentes punctum unum datum assumunt, sequentes duo.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
