Latin
PROPOSITIO
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 18
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur à datis duobus punctis A, &H, ductae fuerint parallelae AD, HG, in ratione data, quarum AD, est ad datam rectam positione erit &HG, ad rectam positione datam, ide oque ad locum planum. R, L. rtsanuq. In hac figura sint data puncta A, &Z, &circulus positione BC, cujus centrum E, jungatur AE, occurrente circulo in B, &huic parallela ducatur ZN, fiatque ratio AB, ad ZN, aequalis datae producatur ZN, in I, &fiat ratio BE, ad NI, aequalis etiam datae, centro I, intervallo IN, descriptus circulus dabitur positione; &quaestioni satisfaciet, nam ductis parallelis AC, ZD, circulis ad puncta C, D, occurrentibus erit ratio AC, ad ZD, aequalis datae, esse enim angulos BAC, NZD, aequales, jam primùs hujus propositionis casus evicit, reliquum praestabit secundum propositionis epitagma. PROPOSITIO VI. SI à duobus punctis datis duae parallelae agantur datum comprehendentes spatium S contingat autem terminus unius locum planum positione datum continget &terminus alterius. Sint data duo puncta A, &H, recta positione CE, in quam perpendicularis AB, cui parallela ducatur HG, &rectangulo dato sit aequale rectangulum sub AB, HG, dabitur recta HG, super qua descriptus semicirculus HFG, quaestionem perficiet, ductis enim ubicumque parallelis AD, HF, &juncta GF, patebit demonstrationes superiores retractanti triangulorum BAD, GHF, similitudo, ideoque rectangulum sub AD, in HF, aequale dato sub BA, in HG, concludetur; cum igitur à duobus punctis, &c.