# Varia opera mathematica 19-2

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, VII. PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/19-2

VII. PROPOSITIO. SI duae lineae agantur à datis duobus punctis datum continentes Angulum & daStam habentes proportionem contingat autem terminus unius locum planum positione datum continget, & terminus alterius. Sunto duo puncta A, & B, recta positione IGH, super BA, describatur portio circuli ALB, capiens angulum aequalem dato à puncto A, ducatur in rectam IH, perpendicularis AG, quâ productâ donec circumferentiae occurrat in L, producatur LBE, & fiat AG, ad BE, in ratione data perpendicularis ad BE, agatur FE, DC, & sumatur quodlibet punctum in portionis circumferentia ut K, à quo ducantur per puncta A & B, rectae KAH, KBD, occurrentes rectis IH, FC, in punctis H & D, aio AH, ad BD, esse in ratione data AG, ad BE, cum enim hoc ita se habeat erunt triangula AGH, BED, similia, ideoque anguli GAH, EBD, eisque ad verticem KAL, KBL, aequales, quod quidem ita se habet cum eidem circuli portioni insistant, & proclivis est ab analysi ad synthesim regressus.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
