Latin
JTONSIEUR
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 190-2
Unproofread scanNot analysed yet
innuunt pleraque &Veterum &Recentiorum volumina. Innuit &ipse Diophantus, qui licet à Geometria paulò magis quam caeteri discesserit, dum Analyticen numeris tantum rationalibus adstringit: Eam tamen partem Geometriâ non omnino vacare probant satis superque Zeretica Vietaea; in quibus Diophanti methodus ad quantitatem continuam, ideoque ad Geometriam porrigitur. Doctrinam itaque de numeris inte gris, tanquam peculiare sibi vendicat Arithmetica patrimonium. Eam apud Euclidem leviter dumtaxat in elementis adumbratam, ab ijs autem qui secuti sunt, non satis excultam, (nisi forte in ijs Diophanti libris, quos injuria temporis abstulit, delitescat,) aut promovere studeant Ἀριθμητικῶν Παῖδες, aut renovare. Quibus ut praeviam lucem praeferamus, Theorema seu Problema sequens, aut demonstrandum aut construendum proponimus. Hoc autem si invenerint, fatebuntur hujusmodi quaestiones nec subtilitate, nec difficultate, nec ratione demonstrandi, celebrioribus ex Geometria esse inferiores. Dato quovis numero non quadrato, dantur infiniti quadrati qui in datum numerum ducti, adscitâ unitate, conficiant quadratum. Exemplum. Datur 3. numerus nonquadratus; ille ductus in quadratum 1, adscitâ unitate, conficit 4, qui est quadratus. Item idem 3 ductus in quadratum 16, adscitâ unitate, facit 49, qui est quadratus. Et loco1 &16, possunt alij infiniti quadrati idem praestantes inveniri. Sed Canonem Generalem, Dato quovis numero non quadrato, inquirimus. Quaeratur, verbi gratia, quadratus, qui ductus in 149, aut 109, aut 433, &c. adscitâ unitate conficiat quadratum.