Latin
MATIEMATICA
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 2
Unproofread scanNot analysed yet
DASBE. Erit enim ut B ad D. ita A. ad E. Ergo ratio A ad E. data est, &datur angulus ad Z. triangulum igitur NIZ. specie, &angulus INZ. Datur autem punctum N. &recta NZ. positione. Ergo dabitur NI. positione, &est facilis compositio. Ad hanc aequalitatem reducentur omnes, quarum homogenea partim sunt data, partim ignotis A &E admixta, vel in datas ductis, vel simpliciter sumptis. DASB in E. fiat D in R. aequale ZP Erit ut B. ad D. ita R–A ad E. Fiat MN. aequalis R. dabitur punctum M. ideoque MZ. aequabitur R–A. dabitur ergo ratio M Z. ad ZI. sed angulus ad Z. datur: ergo triangulum IZM. specie, &concludetur rectam MI. junctam dari positione: ideoque punctum I. erit ad rectam positione datam: idemque nullo negotio concludetur in qualibet aequalitate cujus homogenea quaedam afficientur ab A. vel E. Et est simplex haec &prima locorum aequalitas, cujus beneficio invenientur loci omnes ad lineam rectam; verbi gratia 7. prop. lib. 1. Appollonii de locis planis, quae generaliùs jam poterit enuntiari &construi. Huic aequalitati subest pulcherrima propositio sequens, quam illius ope deteximus. Si sint quotcumque lineae positione datae atque ad ipsas à quodam puncto ducantur rectae in datis angulis, sit autem quod sub ductis &datis efficietur dato spatio aequale, punctum rectam lineam positione datam continget. Infinitas omittimus, quae Appollonianis meritò possent opponi. Secundus hujusmodi aequalitatum gradus est, quando, A in E. aeq. Z. pl. AEξZP