Latin
202.1 to 202.3
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 202.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Erunt ergo continuae proportionales rectae AF, RF, ME, NF, BF, cùm autem sit ut AF, ad BF, ita BF, ad CF, &ita AB, ad BC, ergo poterit continuari proportio sub eodem numero terminorum, ut sint etiam proportionales BF, OF, VF, XF, CF, idque in eadem superiorum ratione. His ita positis &constructis considerentur &comparentur singula spatia AR, RM, MN, NB, singulis spatijs BO, OV, VX, XC, singula nempe singulis, hoc est spatium AR, spatio BO: si igitur per spatium AR, fuerit motus uniformis juxta gradum velocitatis in puncto R acquisitum, tempus per AR, ad tempus per BO, componeretur ex ratione spatij AR, ad spatium BO, &vicissim ex ratione velocitatis per B, ad velocitatem per R, quod notissimùm est, &Galileus ipse demonstravit propositione quintâ tractatus de motu aequabili. At ut spatium AR, ad spatium BO, ita per primam propositionem recta AF, ad rectam BF, &ut velocitas per B, ad velocitatem per R, ita ex supposita motus accelerati juxta spatia decursa definitione, recta BF ad rectam RF, ergo tempus per AR, hoc casu ad tempus per BO, componeretur ex ratione AF, ad BF, &ex ratione BF, ad RF, esset igitur motus per AR, ad motum per BO, ut recta AF, ad rectam RF: deinde si per spatium RM, fieret motus uniformis juxta gradum velocitatis in O acquisitum, eâdem ratione probabitur motum per RM, ad motum per OV, esse ut recta RF, ad rectam MF: similiter considerando velocitates punctorum N, &V, erit tempus per MN, ad tempus per VX, ut MF, ad MF: denique considerando velocitates punctorum B, &X, in ultimis spatijs erit tempus per RB, ad tempus per XE, ut NF, ad BF, sed omnes ejusmodi rationes nempe AR, ad RF, RF, ad MF, MF ad NF, NF, ad BF, ex constructione sunt eaedem.