# Varia opera mathematica 203.1-2

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, 203.1 to 203.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/203.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/203.1

quod est absurdum, cùm recta Z sit major recta NF. Ergo tempus motus accelerati per AB, non est majus tempore motus accelerati per BC. Eâdem facilitate probabimus tempus motus per AB, accelerati non esse minus tempore motus accelerati per BC: sit enim minus, si fieri potest, erit igitur ut tempus motus per AB, accelerati ad tempus motus accelerati per BC, ita recta minor ipsa BF, ad ipsam BF, esto itaque recta illa minor quam BFG, & sit tempus motus accelerati per AB, ad tempus motus accelerati per BC, ut G, ad rectam BF, & inter rectas BF, CF, exponatur continuè proportionalium series quarum maxima OF, sit major quàm G. Eodem quo usi sumus in superiori demonstrationis parte ratiocinio conferendo spatia in ipsa B, inter similes proportionales intercepta, cum spatijs BO, OV, VX, XC, mutemus solummodo velocitates uniformes, & fingamus verbi gratiâ motum per AR, uniformem fieri juxta gradum velocitatis in puncto A acquisitae, motum verò uniformem per BO, fieri juxta velocitatem acquisitam in puncto, O & sic in reliquis spatijs in quibus patet omnes velocitates per AB, uniformes augeri, velocitates verò per BC, uniformes minui, contrà id quod in priore demonstrationis parte fuerat usurpatum Concludetur ut suprà tempus motus hujusmodi uniformis per AR, ad tempus motus uniformis per BO, esse ut recta RF, ad rectam AF, dum enim augentur velocitates, tempora motuum minuuntur: similiter tempus motus uniformis per RM, ad tempus motus uniformis per OV, erit ut MF, ad MR: denique tempus motus fictitij illius per AB, ex uniformibus compositi ad tempus motus fictitij per BC, ex uniformibus pariter compositi erit ut RF, ad AF, cum omnes rationes sint eaedem, hoc est ut OF, ad BF, per primam propositionem.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
