# Varia opera mathematica 203.3-5

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, 203.3 to 203.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/203.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/203.3

Tempus autem motus accelerati per AB, est majus tempore motus illius fictitij ex uniformibus compositi, cum supposuerimus in motibus uniformibus auctas fuisse velocitates, quae nimirùm in hoc casu primis spatiorum AR, RM, &c. punctis respondent; sed & tempus motus accelerati per BC, est minus tempore motus fictitij ex uniformibus compositi, quia hîc velocitates minuuntur, & ultimis spariorum BO, OV, &c. punctis respondent. Ergo major est ratio temporis motus accelerati per BG, quam temporis motus fictitij per AB, ad tempus motus fictitij per BC: sed ut tempus motus accelerati per AB, ad tempus motus accelerati per BC; ita est recta G, ad rectam BF, ex suppositione: ut autem tempus motus fictitij per AB, ad tempus motus fictitij per BC, ita recta OF, ad BF, ex demonstratione; ergo recta G, ad rectam BF, majorem proportionem habet, quàm recta OF, ad rectam BF, quod est absurdum, cùm recta G, sit minor rectâ OF, ex constructione: non ergo tempus motus accelerati per AB, est minus tempore motus accelerati per BC, sed nec majus ut supra demonstratum est, ergo est aequale. Eadem ratione patet tempus motus accelerati per CD, aequari tempori motus accelerati per AB, & tempori motus accelerati per BC, & continuatis, si placet, in infinitum rationibus, omnia omninò spatia eodem tempore percurri His positis tertiâ propositione mentem Galilei revelamus, aut propositionis veritagravium descendentium à quiete expuncto A ustem astruimus. Intelligatur motus & suponatur, si fieri potest, velocitatem gravis caque ad punctum H, verbi gratia dentis accelerari juxta rationem spatiorum decursorum. Ponatur motus jam factus ab A, usque ad H, tempore unius minuti, aut altero quovis tempore determinato, & supponatur motus continuari usque ad punctum K, aio motum per HK, fieri in istanti.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
