Latin
206.6 to 206.8
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 206.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Verba quaedam hîc supplenda ex manuscripto, quae tamen videtur in suo codice vidisse interpres Latinus, licet desint in editione graecâ Tornaesij, sunt autem sequentia, καὶ οὐτῶς ἀνεπάυσαντο ἀναπηδῶντες καὶ ταρασόμονοι. Atque ita defierunt exilire ac perturbari. Perdiccae stratagema sequens legitur libro 4. pag. 114. Περδικας Ἰλλυριῶν καὶ Μακε δόνων πολεμέντων ἐπειδὴ πολλοὶ Μακεδόνες ἡλίσκοντο ζωγρεῖν, καὶ οἱ λοιποὶ Μακεδένες λύτρων ἐλπιδι πρὸς τὰς μάχας ἦσαν ἀτολμότεροι, ἐπεκήρυκεσατο περὶ λύτρων, ἐντειλάμενος τῷ κήρυκι ἐπανελθόντι ἀγγεῖλαι ὡς ἄρα λύτρα Ἰλλυριοὶ μὴ προσίοιντο, ἀλλά ψηρύτειαν τὰς ἀιχμαλώτους κτιρνύειν. οἱ δὴ Μακεδόνες ἀπογνόντες τῆς διὰ τῶν λύτρων σωτηρίας εὐτολμότεροι πρὸς τὰς μάχας ἐγένοντο, ὡς ἐν μένῳ τῷ νικᾶν ἔχοντες τὸ ζώζεσθαι, quod sic interpretatur Vulteius. Perdiccas Illyriis &Macedonibus bellum gerentibus cum multi Macedones caperentur vivi, reliqui etiam redemptionis spe ad pugnam minùs alacres erant, quibus legationem inter se de redemptoriis muneribus mittentibus, praecepit legato ut reversus nuntiaret se redemptoria munera Illyriorum non accepturum, sed condemnatos captivos morte affecturum, Macedones desperatâ salute redemptivâ audaciores ad pugnandum reddebantur, quippe quibus in solâ victoriâ salus posita esset. In hoc stratagemate vocem Ἰλλυριοὶ mutandam in Ἰλλυριῶν indicat nota marginalis editionis Tornaesianae; si vera esset explicatio Vulteii, non solùm vera sed &necessaria esset illa emendatio, sed frigidissimum esset stratagema, si sequeremur sensum interpretis: Polyaenus quippe vult Perdiccam praecepisse legato, ut chehehchτ chhhaham hehehenehehhehehnehahchehohen