# Varia opera mathematica 208.4-6

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, 208.4 to 208.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/208.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/208.4

ubi dicit εθόγγος σεὲ ἀρχὶ ἀρμονίας ὡς ἡ μονὰς τοῦ ἀριθμοῦ, τὸ σημεῖον τῆς γραμμῆς, καὶ τὸ νῦν τοῦ χρόνε, punctum, vero & instans sunt ἀδιαιρετὰ & consequenter ρθόγγος ἀδιαιρετὸς, non dividendi vim habens, ut uvlt inter pres Latinus: nec immerito Bacchius Senior in introductione artis musicae quaestioni illi τὶ οὖν ἐστὶν ἐλάχιστον τῶν μελωδυμένων, respondet, εθόγγος, quem non tantum ἐλάχστον, sed etiam ἄτομον esse docet antiquae musicae celeberrimus auctor Aristides Quintilianus lib. 1. de Musicâ, atque ita authoritas aeque ac ratio suffragatur huic emendationi, quae fit unius tantum litterae mutatione. Minimâ quoque mutatione alia fit eodem capite licet minoris momenti correctio, ubi vulgò male legitur, οησὶ καὶ τὸς Πυθαγορικὺς legendum scilicet, ρασὶ, ut apud Bryennium λέγεσι. Paulò inferiùs ubi legitur ἀποτελεῖται ὁ ρθόγγος βραδεῖας δὲ βαρὺς, καὶ σροδρᾶς μὲν μείζων ἥχος, ἡρέμου δὲ μικρὸς, legendum videtur ἡρεμαίας, & Bryennii authoritate confirmatur. Hactenus de sono de quo agitur in cap. illo 6. In cap. vero 8. agitur de semitonio, & ita vulgò legitur κτ καὶ τὸ ἡμίρωνον γράμμα ἐκ ὡς ἥμισυ ρωνῆς καλοῦμεν ἀλλ᾽ ὡς μὴ τῷ ἀὐτοτελεῖ κτ ταυτὸ ρωνεῖν, legendum verò videtur καθὸ non κττ: legendum praetereà ἀλλ᾽ ὡς μὴ ἀὐτοτελῆ καθʼ ἀυτὸ ρωνὴν ἀποτελῦν, quae lectio ejvsdem Bryennii authoritate nixa veriorem vulgatâ sensum efficit. Atque harum probatio lectionum desumi potest, ἐκ τῶν παρὰ τοῖς μουσικοῖς ὑποτιθεμένων καὶ ἐκ τῶν πρὰ τοῖς μαθηματικοῖς λαμβανομένων, ut Porphyrii verbis utar, quae in commentariis clarissimi interpretis referuntur pag. 276.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
