Latin
VIII. PROPOSITIO
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 21
Unproofread scanNot analysed yet
Sed sint data duo puncta A &B, datus positione circulus IKL, &super AB, descripta portio circuli capiens angulum dato aequalem: ducatur per centrum recta ANI, &producatur in G, junctaque GB, producatur &fiat rectangulum sub AI, in BC, aequale dato eidemque aequale rectangulum sub AN, in BD, super CD, descriptus semicirculus satisfaciet proposito. Hoc est sumpto quolibet puncto in H, &reliquis ut supra constructis, ut in figura, erit rectangulum sub AK, in BF, aequale dato, eidemque rectangulum sub AL, in BE, nec est diversa demonstratio à precedentibus constat itaque propositum. Eaque ratione prior Appollonii seu Pappi propositio redditur manifesta. Observandum autem casus quos in semicirculis tantùm expressimus in circulis integris locum habere; sed &casus multiplices ex variâ datorum positione oriri, quos otiosiores ex praecedentibus facili operâ &proclivi ratiocinio deducent. Subjicit Pappus locum planum quem 22. ex rectis contingit interdum esse ejusdem generis; interdum verò diversum. Hoc patet quia in 1. propositione verbi gratiâ est ejusdem generis, nam si prior sit ad rectam, est quoque ad rectam posterior, si ad circulum similiter ad circulum, in secundae verò priore parte, &aliis quibusdam casibus est diversi generis. Addit deinde aliquando similiter poni ad rectam lineam, interdum contrario modo: quo loco verba (ad rectam lineam) quae nullum sensum admittunt, censeo delenda, &ita locum interpretor, ut aliquando secundus locus priori contrario modo ponatur, verbi gratiâ, si prior sit ad convexum circuli, secundus ad concavum, &c. cujus rei exempla priores propositiones suppeditabunt.