# Varia opera mathematica 210

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, VIRO CLARISSIMO D. DE PELLISSON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/210

loquitur de depravatis Alcibiadis moribus, qui locus si uvlgatam lectionem retineas ipso forsan Alcibiade depravatior erit: Athenaei verba haec sunt, Λυσίας δὲ ὁ ῥητων πρὶ τῆς τρυρῆς ἀὐτῦ λέγων ρησὶν, ἐκπλάσαντες γὰρ κοινῇ Ἀξίοχος καὶ Ἀλκιβιάδης εἰς Ἑλλήσποντον ἔγημαν ἐν Ἀζύδῳ δύο ὄντε Μεδοντίαδα τὴν Ἀβυδηνὴν καὶ Συνωκείπην, ἐπειτα ἀυτῶν γίνεται θυγότηρ ἢν οὐκ ἔραντο δύνασθαι γνῶναι ἐποτέρου εἴη, ἐπεὶ δὲ ἢν ἀνδρὸς ὡραῖα ξυνεκοιμῶντο καὶ ταύτῃ καὶ εἰ μὲν χρῶτο καὶ ἔχι Ἀλκιβιάδης Ἀξιόχῃ ἔρασκεν ἔτ δυγατέρα, εἰ δὲ Ἀξίοχος Ἀλκιβιάδου: error hîc procul dubio in voce illa ξυνωκείπν, & legendum ξυνωκείτην hoc est concubuerunt, atque ita si falsa Xynoceipe deleatur, & sola supersit illa duobus nupta Medontias, portentosae istorum iuvenum libidinis novitati nihil detrahetur; veritas autem istius emendationis satis per se patet, & ex ipsâ loci serie elici potest, in quo illud δύο ὄντε alioqui supervacaneum foret, nec jam amplius ambigua proles; ratio igitur illius correctionis in promptu est, cui ejusdem Athenaei accedit authoritas, is enim lib. 13. iterum de Alcibiade loquitur hoc modo, Μεδόντιδος γοῦν τῆς Ἀσυδηνῆς ἐξ ἀκοῆς ἔστερξε καὶ πλεῦσας εἰς Ἑλλήσποντον σῦν Ἀξιόχῳ ὃς ἦν ἀὐτῦ τῆς ὥρας ἐραστὴς, ὡς σησὶ Λυσίας ὁ ῥητωρ ἐν τῷ κτὰ ἀντοῦ λέγῳ, καὶ τάντης ἑκοινόνησεν ἀὐτῷ, id est ut interpretatur Dalechampius, Medontidem Abydenam auditione tantùm ille amare coepit, & imprimis charam habuit, eam tamen cum Hellespontum navibus adiisset, Axiocho navigationis comiti, & pulchritudinis ipsius amatori, ut inquit Lysias in oratione quam contra eum scripsit, utendam dedit: ibi autem fictitiae Xynoceipes nulla menrio, & illud ἐκοινόνησον aeque ac ξυνωκείτην communes Alcibiadis, & Axiochi amores fuisse satis arguit. Sed ab istorum juvenum voluptate oculos avertamus, & eam quae ex studiorum societate percipitur, puriorem & diuturniorem, summumque adversorum solatium litteras esse fateamur; cum tu his mirum in modum oblecteris, non iniucundas tibi fore confido observationes in quibus amici manum agnosces; ipsius ego lucubrationum sparsas varijs in locis reliquias è tenebris quibus abditae jampridem erant, eruere conatus sum, neque haec contemnenda duxi, ut ex hoc spicilegio rerum quae diligentissimos, ut ita loquar, messores latuerunt, pateat, quantam earum auctor in liberiori & conjecturis aperto critices campo segetem fuerit collecturus, si saepius in illo spatiari voluisset: Vale & me ama. τν τν τν ἂν τν εν· τα ττα τ ἀιξ τν τν τν· τς τν ἐν εν τν ὖς: ν εὖν ετν τν τν τν εν τς τν δν ν τιωσια τιοστιόδτα διν σινν σὺν ἐγτστρσιῶσιο σιοσισπτωσιοστις ιω σιτισιωσιοσνοσιεσιοστωσεεσιοσνοτιω g. Se ωυκροῦβαις κσειομι σπριοε ειυρητωκάλοι ἐβάίρι ἔντ ἐἱοι τν ὑ ὑεδ ὑκνυεδ PMMPMNM CLLE LEO,

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
