Latin
PROPOSITIO VI
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VI. CI à Puncto ad positione datas duas rectas lineas parallelas vel inter se convenienStes ducantur rectae lineae in dato angulo vel datam habentes proportionem vel quarum una simul cum ea ad quam altera proportionem habet datam, data fuerit continget punctum rectam lineam positione datam. Hujus propositionis duae sunt partes, quarum prior haec est. Sint duae rectae positione datae AE, AF, in puncto A, concurrentes, &à puncto C, demittantur rectae CB CD, in datis angulis CBA, CDA, &sint rectae BC, CD, in data proportione Aio punctum C, esse ad rectam lineam positione datam. Jungantur AC, BD, in quadrangulo ABCD, dantur tres anguli ABC, ADC, BAD, datur igitur angulus BCD, datur etiam ratio BC, ad CD, ex hypothesi ergo datur specie triangulum BDC, &anguli CBD, CDB, reliqui igitur ABD, ADB, dantur, ideoque spe cie triangulum ABD, datur, igitur ratio AB, ad BD, sed ex demonstratis datur ratio BD, ad BC, (cum probatum sit triangulum BDC, specie dari) ergo datur ratio AB, ad BC, datur autem BA, positione &punctum A, datur igitur positione recta AC, &in ea sumpto quovis puncto &ab eo dimissis in datis angulis rectis in rectas datas, probabitur semper demissas esse in data proportione.