# Varia opera mathematica 24

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, PROPOSITIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/24

Alter casus est si rectae datae sint parallelae. Sint rectae CA, CB, in datis angulis CAD, CBF, in proportione datâ, angulus CNB, datur, est enim aequalis propter parallelas, dato CAD, datur igitur specie i i em triangulum CNB, & ratio CN, ad CB, datur autem ex hypothesi ratio CB, ad CA, ergo ratio CN, ad CA, data est; ideoque probatur facile punctum C, esse in recta datâ positione. Constructio, per punctum quodvis ut B, trajiciatur perpendicularis IBM, dabitur IB, fiat ut AN, ad NC, ita IB, ad BM, per punctum M, ducta duabus datis parallela, satisfaciet quaestioni, nec est operosa demonstratio; si igitur à puncto quodam ad positione datas duas rectas lineas parallelas vel inter se convenientes ducantur rectae lineae, datis angulis habentes datam proportionem continget punctum rectam lineam positione datam. Secunda pars ita se habet. Dentur rectae AC, AG, in puncto A concurrentes, ponatur AN, super rectam AC, in dato angulo CAN, fiat AN, aequalis datae & ipsi AC, parallela ducatur NG, angulus alius datus sit ROG, per primam partem hujus ducatur recta GE, in qua sumpto quovis puncto ut E, rectae ED, EF, ipsis RO, AN, parallelae, sint in ratione datâ, dabitur GE, positione ex superius demonstratis. Producatur FE, in B, dabitur FB, magnitudine est enim aequalis datae AN, propter parallelas. Quodcumque igitur punctum sumpseris in recta GE, ut E, à quo in rectas AC, AG, demiseris rectas ED, EB, in angulis datis recta BE, unà cum EF, ad quam ED, habet rationem datam data erit, quod vult propositio. Si igitur à puncto quodam ad positione duas rectas lineas inter se convenientes ducantur rectae lineae in datis angulis quarum una simul cum ea ad quam altera habet proportionem datam, data fuerit continget punctum rectam lineam positione datam.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
