Latin
PROPOSITIO VII
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 25-3
Unproofread scanNot analysed yet
sit parallela BC, EH, erit differentia rectarum, MO, VE, ideoque differentia rectarum IM, &EH, aequabitur excessui quo duae MO, MI, superant rectam VE. Ex demonstratis igitur erit EF, ad DE, ut differentia rectarum IM, EH, ad EV, &vicissim EF, erit ad differentiam rectarum IM, EH, ut ED, ad EV, erit igitur convertendo differentia rectarum IM, EH, ad EF, in ratione data EV, ad ED ex constructione autem (expositis tribus EH, EF, MI, est VE, ad EH, ut KE, ad EM, est etiam KZ, ad MI, in eadem ratione KE, ad EM, est etiam (cum KG, sit parallela BA,) GE, ad EF in eadem ratione KE, ad EM, igitur tres rectae VE, KZ, EG, sunt in ratione trium HE, MI, EF, est igitur ut differentia duarum EV, KZ, ad EG, ità differentia duarum MI, EH, ad EF, sed probavimus msphslut noque intiitusn min 1OI a eiaini nonil s mminogoiqu siric sabotonilo ididifferentiam duarum MI, EH, ad EF, habere rationem datam EV, ad ED, igitùr differentia duarum EV, KZ, ad EG habebit rationem datam EV, ad ED, &vicissim differentia duarum EV, KZ, ad EV erit ut EG, ad ED, &componendo KZ, erit ad EV, ut GD, ad ED, sed propter perallelas KG, BA, KL, aequatur DG, igitur vicissim erit ut KZ, ad KL, ita EV, ad ED, quod quidem ita se habere jam ex ipsa constructione innotuerat. Constat itaquè veritas pulcherrimae propositionis, nec est difficilis aut absimilis ad ulteriores casus, "libet lineas porrigendas constructio, &demonstratio, semper enim beneficio constructionis in duabus lineis expedietur problema in tribus lineis: beneficio constructionis in tribus lineis expedietur problema in quatuor lineis: beneficio constructionis in quatuor expedietur problema in quinque, &simili omninò ac uniformi in infinitum methodo.