# Varia opera mathematica 25

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, PROPOSITIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/25

PROPOSITIO VII. CI sint quotcumque rectae lineae positione datae atque ad ipsas à quodam puncto duScantur rectae lineae in datis angulis, sit autem quod datâ lineâ & ducta continetur, una cum contento datâ lineâ, & alterâ ductâ aequale ei, quod datâ, & aliâ ductâ & reliquâ continetur punctum rectam lineam positione datam, continget. Haec propositio est ampliatio praecedentis, & quod de duabus lineis est superiùs demonstratum in prima parte propositionis sextae, hîc in quotcumque locum habere proponitur. Exponantur tres rectae positione datae & triangulum constituentes AB, BC, CA, est invenienda recta EK, verbi gratia in qua sumendo quodlibet punctum vt M, & ab eo iVX HΥducendo rectas MR, MO, MI, in angulis datis MRA, MOB, MIA, summa duarum OM, & MI, sit ad MR, in ratione data, per primam partem propositionis praecedentis inveniatur recta in quam sumendo quodlibet punctum & ab eo ducendo rectas ad rectas AB, BC, ductae sint in ratione datâ, dabitur positione recta quaesita, punctum igitur in quo concurret cum AC, dabitur, esto E, à quo ducantur EV, ED, ipsis MO, MR, parallelae, ergo ex constructione VE, ad ED, habebit rationem datam, eâdem methodo sumptis AC, AB, rectis inveniatur punctum K, à quo ductae KL, KZ, in datis angulis ipsis nempe MR, MI, parallelae, sint in ratione dataErit igitur similiter KZ, ad KL, in ratione datâ, iungatur EK, quodcumque punctum in ea sumpseris praestabit propositum. Sumatur M, verbi gratia ex jam constructis fiat MF, parallela BA, & MH, parallela BC, probandum est summam duarum OM,

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
