# Varia opera mathematica 30

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/30

PROPOSITIO II. CI à duobus punctis inflectantur rectae, & sint in proportione datâ, punctum conOtinget vel rectam lineam, vel circumferentiam. Sint data duo puncta A, & C, & sit primùm data ratio aequalitatis: dividatur AC; bifariam in B, & excitetur perpendicularis BD, patet quodcumque punctum in ipsa sumatur ut D, fore rectos AD, DC, aequales. Sed sit data ratio inaequalitatis. Et sint duo data puncta A, B, ratio ut R, ad S, fiat ut R, quadratum ad S, & ita AN, ad NB, inter AN, NB, sumatur media NO, cujus intervallo describatur circulus NOZ, & in ipsius circumferentia sumatur quodcumque punctum ut V, junganturque VA, VB, Aio esse in datâ ratione R, ad S, nam iuncta VN, ipsi VA, parallela sit BI, ut AN, ad NO, sive NV, ad NB, & sunt circà eumdem angulum ANV, similia igitùr duo triangula ANV, BVN, & angulus VAB, angulo BVI, aequalis, Sed & AVB, VBI, propter parallelas aequales sunt, ergò similia triangula AVB, VBI, & est AV, ad VB, ut VB, ad BI, & ut VB, ad BI, id est AN, ad NB, id est R, quadratum ad S, quadratum, ita AN, quad. ad VB, Quad. est ergò AV, ad VB, ut R, ad S, & patet propositum.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
