Latin
PROPOSITIO II
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 31
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. SI sit positione data recta linea, &in ipsa datum punctum à quo ducatur quaedam Dlinea terminata, à termino autem ipsius ducatur, &ad positionem, &sit quod fit à ductâ aequale ei quod à datâ, &abscissâ, vel ad datum punctum, vel ad alterum datum in linea datâ positione, terminus ipsius positione datam circumfetentiam continget. Sit data recta AB, positione &in ipsâ datum punctum A, oportet invenire circuli circumferentiam in quâ sumendo quodlibet puuctum ut E, &demittendo perpendicularem EI, quadratum AE, sit aequale rectangulo sub datâ qualibet rectâ &A1. (per quam debemus intelligere in hâc propositione abscissam ad datum punctum) sit recta data AB, super AB, describatur semicirculus; patet ex constructione AB, in AI, aequari quadrato AE. Sed alius casus est difficilior quandò videlicèt recta abscinditur ad aliud punctum quàm A, ut in hoc exemplo. Sint data duo puncta AB, &praeterea punctum E, in eâdem recta lineâ; recta verò data sit AB, oportet invenire circuli circumferentiam ut PIO, in quâ sumendo quodlibet punctum ut I, &demittendo perpendicularem IR, quadratum AI, aequetur rectangulo sub rectâ AB, datâ &rectâ, ER, rectangulum BAE; ad rectam BA, applicetur excedens figura quadrata &faciat latitudinem rectam AP, cui fiat aequalis BO, super PO, descriptus semicirculus praestabit propositum, nam quadratum AI, aequatur quadrato AR, &quadrato RI, quadratum verò RI, aequatur rectangulo, PRO, &rectangulum PRO, rectangulis ARB, OAP, hoc est BPA, hoc est BAE, ut mox demonstrabitur, quadratum ergo AI, aequatur quadrato AR, rectangulo ARB, &rectangulo BAE, sive quadratum AI, aequatur rectangulo BAR, (nam huic rectangulo aequantur quadratum AR, &rectangulum ARB,) &rectangulo BAE, &adhuc haec duo rectangula faciunt unum rectangulum sub BA, in ER, quod proindè quadrato AI, est aequale; probandum superest rectangulum PRO, duobus rectangulis ARB, &PBO, aequale esse, nam ducendo inter se partes rectangulum PRO, est aequale singulis rectangulis PA, in RB, PA, in BO, hoc est BO, quadrato AR, in RB, AR, in BO, id est PA, in AR, sed duo PA, in AR, &PA, in RB, aequantur PA, in AB, sivè AB, in AO, una cum BO, quadrato aequatur AOB, hoc est PBO ergò rectangulum ARB, una cum rectangulo PBO, facit rectangulum PRO, quòd erat demonstrandum.