# Varia opera mathematica 32-2

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, PROPOSITIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/32-2

PROPOSITIO IV. I à duobus punctis datis rectae lineae inflectantur, & sit quod ab una efficitur Seo quod ab altera dato majus quàm in proportione, punctum positione datum circumferentiam continget. Sint duo puncta A, & B, ratio data AI, ad IB, spatium datum BAN, inter NI, & IB, media sit IZ, cujus intervallo describatur circulus ZVR, in quo sumatur AN ZB quodlibet punctum ut V, & jungantur VA, VB, Aio quadratum AV, quadrato VB, Majus esse quam in proportione data IA, ad BI, spatio dato BAN, nam fiat ipsi aequale rectangulum VAO, & jungantur OB, NV, VI, & ipsi AV, parallela BF, probandum est rectangulum AVO, ad quadratum VB, esse ut AI, ad IB, est ut NI, ad IZ, id est VI, ut VI, ad IB, & sunt circa eumdem angulum, ergò duo triangula NIV, VBI, sunt similia, & angulus NVB, angulo BVF, aequalis sed angulus VNB, angulo VOB, est aequalis in eadem fectione, cum quatuor puncta N, B, V, O, sint in circulo propter aequalia rectangula BAN, VAO, ergò angulus VOB, angulo BVF, est aequalis, sed & angulus OVB, angulo VBF, propter parallelas, ergò duo triangula OBV, BVF, sint similia & ut OV, ad VB, ita VB, ad BF, addatur utrinque communis ratio AV, ad VB, ergò ratio composita ex AV, ad VB, & ex VB, ad BF, hoc est ratio AV, ad BF, id est AI, ad IB, erit eadem rationi AV, ad VB, & OV, ad VB, hoc est rectanguli AVO, ad quadratum VB, quod demonstrare oportebat.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
