Latin
PROPOSITIO IV
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 33
Unproofread scanNot analysed yet
Videtur Pappus omisisse hoc loco propositionem huic similem quae ita se habet. Si à duobus punctis datis rectae lineae inflectantur &sit quod ab una efficitur eo quod ab altera, dato minùs quam in proportione, punctum positione datum circumferentiam continget. Sint data duo puncta A, &B, ratio AN, ad NB, spatium BAT, inter TN, NB, esto media NL, cujus intervallo describatur circuli circumferentia LYZ, in qua sumpto quolibet puncto Y, jungantur YA, YB, aio quadratum YA, unà cum Dm Et rectangulo BAT, dato, ad quadratum YB, esse ut AN, ad NB, nam fiat YAR, aequale BAT, &jungantur TY, RB, YN, &ipsi AY, parallela BV, propter BAT, YAR, aequalia rectangula probabitur angulus YTB, angulo YRB, aequalis &reliqua ut in superiore demonstratione.