Latin
PROPOSITIO V
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 34
Unproofread scanNot analysed yet
Nam junctâ rectâ EO, in ipsam BV, AZ, perpendiculares demittantur, in triangulo AEO, quadratum AO, aequatur quadratis AE, EO, &rectangulo OEZ, bis, in triangulo OEB, quadrata OE, EB, aequantur quadrato OB, &rectangulo OEV, bis, sive OEZ, bis cum EV, sit aequalis EZ, propter aequales AE, EB, ergò jungendo aequalia aequalibus, quadrata AO, OB, &rectangulum OEZ, bis, aequantur quadratis A E, EB, sive quadrato EA, bis &quadrato EO, bis, id est quadrato IE, bis, unà cum re ctangulo OEZ, bis, auferatur utrinque OEZ, bis, supererit verum quod asserebamus, &constat propositum in primo casuSint data tria puncta B, D, E, in recta linea &sit recta BD, recta DE, major, differentiae inter BD, &DE, sit tertia pars CD, centro E, intervallo quocumque vt EA, describatur semicirculus AMF, aio quodcumque punctum in ipsius circumferentia AY, AB CDTIsumpseris ut M, eandem semper fore summam trium quadratorum MB, MD, ME, nam jungantur MB, MC, MD, ME, ipsi vero CD, fiat aequalis EN, &jungatur MN, cum BD, superet DE, triplâ CD, sive triplâ EN, ergo DN, unà cum duplâ CD, aequabitur BD, &CN, unà cùm CD, aequabitur BD, auferatur utrinque CD, ergo CN, aequabitur BC, cum CD, sit aequalis EN, per secundam hujus libelli propositionem, idem erit semper excessus quadratorum CM, MN, super duo quadrata DM, ME, sed CM, quadratum est semper idem: ergò duo quadrata DM, ME, semper vel quadrato MN, aequalia erunt vel in idem excedent, vel in idem deficient. Addatur utrinque quadratum MB, ergò tria quadrata MB, MD, ME, duobus quadratis BM, MN, vel semper aequalia erunt, vel in idem excedent vel in idem deficient, sed BM, MN, quadrata idem semper conflant spatium ex superiori propositione propter aequalitatem rectarum BC, CN, ergò quadrata BM, DM, EM, idem semper spatium conficiunt, quod erat demonstrandum. DEMONSTRATIO GENERALIS