Latin
EJUSDEM PROPOSITIONIS
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 35
Unproofread scanNot analysed yet
Lemma ad generalem methodum. Xponantur in i. 2. &3. figura quotlibet puncta data ABCE, &pro numero Epunctorum sumatur rectarum puncto A, &reliquis datis terminatarum pars conditionaria AD, quadrans nempe in hoc exemplo; sit igitur AD, pars quarta rectarum AB, AC, AE, puncti D, diversa est positio prout variant casus. Aio rectas punctis datis &puncto D, à parte puncti A terminatas aequari rectis, punctis datis, &puncto D, à parte puncti E, terminatis, in 1. nempe figura rectam ED, aequari rectis AD, BD, CD, in 2. figura rectas ED, CD, aequari rectis BD, AD, &in 3. figura rectas ED, CD, BD, aequari AD, in 1. &in 3. figura ex hypothesi quater AD, AGai. 1. Figura. AAMA up. G. 2. Figura. zid. Vi C 3in 3. Figurâ. (A, aid aequatur rectis AB, AC, AE, dematur utrinque AD, ter, remanebit illi AD, semel, sed auferre AD, ter, ab ipsis AB, AC, AE, idem est atque auferre AD, semel ab unaquaque ipsarum AB, AC, AE, quo peracto remanebunt istinc BD, CD, ED, aequales AD, quod erat demonstrandum. Si darentur quinque puncta AD, quinquies esset conferenda cum quatuor rectis punctis datis &puncto A, terminatis: denique uniformi procederetur in infinitum methodo. In 2. figura AD, quater, aequatur rectis AB, AC, AE, auferatur utrinque AD, ter, &addatur BD, remanebunt AD, BD, aequales ED, CD. In 1. figura AD, quater aequatur rectis AB, AC, AE, addatur utrinque BD, CD, &dematur AD, ter, remanebunt rectae AD, BD, CD, aequales rectae DE. Nec dissimilis est in quotlibet in infinitum punctis methodus, idemque concludetur quacunque ratione varient casus.