# Varia opera mathematica 37-3

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, PROPOSITIO I. Generalis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/37-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/37-3

quadrata quatuor AM, BM, CM, EM, aequantur spatio dato, quod erat demonstrandum. Sed sumatur ubicumque punctum M, à quo demittatur perpendiculatis MO, Similiter probabitur quadrata AM, BM, CM, EM, aequari quadratis AO, BO, MAN CO, EO, quae ex secundo lemmate aequantur quadratis AD; BD, CD, ED, & praeterea quadrato OD, quater, ergo quadrata quatuor AM, BM, CM, EM, aequantur quadratis AD, BD, CD, ED, unà cum quadrato OD, quater, & praeterea quadrato OM, quater, sed quadratum OD quater, unà cum quadrato OM, quater aequatur quadrato DM, quater sive quadrato DN, quater, sunt enim DM, DN, ex centro aequales inter se, igitur quadrata AM, BM, CM, EM, aequantur quadratis AD, BD, CD, ED, unà cum quadrato DN, quater, ideoque spatio dato Z, plano sunt aequalia, quod erat demonstrandum. Si compleantur circuli, eadem demonstratio in aliis semicirculis locum habebit, & ad quotlibet puncta eadem facilitate & argumentatione extendetur, semper enim toties sumentur quadrata DM, DN, DO, quot erunt puncta nec fallet ratiocinatio. Inde sequitur corollarium cujus usus in sequenti propositione. Exponantur quotlibet puncta data, verbi gratia, tria A, B, E, & inveniendus circulus DNM, in quo sumendo quodlibet punctum ut M, & jungendo rectas AM, AD 4. pars AB2. VE. ANB D N ADA. pars ABAE. AN D NE E ADA. pars ABAE. AN DBN E BM, EM, quadrati AM, duplum (verbi gratia) una cùm quadratis BM, EM,

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
