Latin
PROPOSITIO I. Generalis
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 38
Unproofread scanNot analysed yet
aequentur spatio dato, eo casu sumenda est ad constructionem recta AD, pars quarta rectarum AB, AE, quia hoc casu punctum A, gerit vicem duorum punctorum &idem est ac si diceretur datis punctis quatuor A, A, B, E, invenire circulum NM, in quo sumendo quodlibet punctum ut M, quadrata quatuor AM, AM, BM, EM, aequentur spatio dato, idem est intelligendum in alio quovis puncto, &alia qualibet ratione multiplici, nam proponatur quadratum AM, una cum quadrato EM, bis, &quadrato EM, aequari spatio dato, sumenda est AD, quarta pars rectarum AB, bis &AE, quod advertisse &monuisse fuit necesse, nec indigent res majori explicatione.