Latin
PROPOSITIO VIII. & Ultima
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 44
Unproofread scanNot analysed yet
LEAEOLATIONUM LOCALIUM TRANSmutatione, &emendatione, ad multimodam curvilineorum inter se, vel cum rectilineis com parationem. CVI ANNECTITVR PROPORTIONIS GEOMETRICAE in quadrandis infinitis parabolis &hyperbolis usus. N unica paraboles quadraturâ proportionem geometricam usurpavit Archimedes. In reliquis quantitatum heterogenearum comparationibus, arithmeticae dumtaxat proportioni sese adstrinxit. An ideo quia proportionem geometricam minùs τετραγωνίζουσαν est expertus? An verò quia peculiare ab illa proportione petitum artificium ad quadrandam primariam parabolam, ad ulteriores derivari vix potest? Nos certè hujusmodi proportionem quadrationum feracissimam &agnoscimus, &experti sumus, &inventionem nostram quae eadem omnino methodo ¶bolas &hyperbolas quadrat, recentioribus geometris haud illibenter impertimur. Unico quod notissimum est proportionis geometricae attributo, tota haec methodus innititur. Theorema hoc est: Datâ quavis proportione geometricâ cujus termini decrescant in infinitum, est ut differentia terminorum progressionem constituentium, ad minorem terminum, ita maximus progressionis terminus ad reliquos omnes in infinitum sumptos. Hoc posito, proponantur primo hyperbolae quadrandae. Hyperbolas autem definimus infinitas diversae speciei curvas, ut DSEF, quarum haec est proprietas, ut positis in quolibet angulo dato RAC, ipsarum asymptotis rectis AR, AC, in infinitum, si placet, non secùs ac ipsa curva extendendis, &ductis uni asymptoton parallelis rectis quibuslibet GE, HI, ON, MP, RS, &c. sit ut potestas quaedam rectae AH, ad potestatem similem rectae AG, ita potestas rectae GE, vel similis vel diversa à praecedente, ad potestatem ipsi homogeneam rectae HI, potestates autem intelligimus, non sosùm quadrata, cubos, quadratoquadrata, &c. quarum exponentes sunt. 2. 3. &4. &c.