# Varia opera mathematica 46.1-4

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, 46.1 to 46.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/46.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/46.1

Est igitur ex theoremate hujus methodi constitutivo ut GH, differentia terminorum rationis ad minorem terminum GA, ita primus parallelogrammorum progressionis terminus, hoc est parallelogrammum sub EG, in GH, ad reliquos in infinitum parallelogrammos, hoc est ex adaequatione Archimedaea ad figuram sub HI, asymptoto HR, & curvâ in IND, in infinitum extendendâ contentam. Sed ut HG, ad GA, ita sumptâ communi latitudine recta GE, parallelogrammum sub GE in GH, ad parallelogrammum sub GE in GA. Est igitur ut parallelogrammum sub GE, in GH, ad figuram illam infinitam, cujus basis HI, ita idem parallelogrammum sub GE, in GH, ad parallelogrammum sub GE, in GA, ergo parallelogrammum sub GE, in GA quod est spatium rectilineum datum, adaequatur figurae praedictae. Cui si addas parallelogrammum sub GE, in GH, quod propter minutissimos τεμαχισμὲς evanescit & abit in nihilum, superest verissimum, & Archimedaeâ licet prolixiore demonstratione facillimè firmandum, parallelogrammum AE, in hac hyperbolae specie, aequari figurae sub base GE, asymptoto GR, & curvâ ED, in infinitum producendâ contentae. Nec operosum ad omnes omnino hujusmodi hyperbolas, unâ, ut diximus, demptâ, inventionem extendere. Sit enim ea alterius, si placet, hyperbolae proprietas, ut sit GE, ad HI, ut cubus rectae HA, ad cubum rectae GA, & sic de reliquis. Expositâ ex more infinitâ pro portionalium, ut supra serie fient proportionalia parallelogramma EH, IO, MN, ut suprà in infinitum. In hoc verò casu parallelogrammum primum erit ad secundum, secundum ad tertium, &c. ut recta AO, ad GA, quod statim compositio proportionum manifestabit. Erit igitur ut parallelogrammum EH, ad figuram, ita recta OG, ad GA, & sumptâ communi latitudine GE, ita parallelogrammum sub O G, in GE, ad parallelogrammum sub GE, in GA, est igitur ut parallelogrammum sub OG, in GE, ad parallelogrammum sub GE, in GH, ita parallelogrammum sub GE, in GE, ad parallelogrammum sub GE, in GH, ita parallelogrammum sub GE, in GH, ad figuram & vicissim ut parallelogrammum sub OG, in GE, ad parallelogrammum sub GE, in GH, ita parallelogrammum sub GE, in GA, ad figuram.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
