# Varia opera mathematica 47.3

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, PROPOSITIO VIII. & Ultima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/47.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/47.3

ad 2. Ergoparallelogrammum BD, ad figuram est ut 3. ad 2. quae ratio congruit τετραγωνισμῷ paraboles Archimedaeo, licet ab eo geometrica proportio aliâ ratione fuerit usurpata; Methodum autem variare, & diversam ab Archimede viam sectari necessum habuimus, quia sterilem proportionis geometricae ad quadrandas caeteras in infinitum parabolas applicationem deprehensam iri, insistendo vestigiis tanti viri non dubitamus. Demonstratio autem & regulae generales ex nostra methodo ferè in omnibus omnino parabolis statim patebunt.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
