Latin
49.5 to 49.8
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 49.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Homogeneum autem B in V, ex tot quantitatibus homogeneis componi potest, quot sunt in parte aequationis correlativâ, jisdemque signis hujusmodi homogenea debent notari. Supponatur igitur B in V, aequari B in IB, in Y. Ex more enim Vietaeo, vocales semper pro quantitatibus ignotis sumimus. Ergo B, quad. –A, quad. aequatur B in I, B in Y, aequentur singula membra partis unius singulis membris partis alterius. Sit nempe B, quad. aequale B, in I, Ergò dabitur I, aequalis B, aequetur deinde –AG, –B, in Y, hoc est A quad. B in Y, erit extremum punctum rectae Y ad parabolen primariam. Omnia igitur in hoc casu ad quadratum reduci possunt: ideoque si omnia E, quad. ad rectam lineam datam applices, fiet solidum rectilineum datum &cognitum. Proponatur deinde curva, cujus, haec sit aequatio A cub. –B, in A, quad. aequale E, cub. E, cub. applicetur ad planum datum, &sit, verbi gratiâ, aequale B, quad. in V. Quia autem recta V, ex pluribus quantitatibus ignotis componi potest. Sit A, cub. –B in A, quad. aequale B, quad. in I –. B. quad. in Y. aequentur singula inter se membra, hoc est A cub. aequetur B. quad in I, orietur inde parabole sub cubo &latere. aequetur deinde B in A, quad. secundo membro, B, quad. in Y, orietur inde parabole sub quad. &latere, hoc est primaria, quadrantur autem singulae ex his parabolis. Ergo aggregatum E, cuborum ad rectam datam applicatorum producit plano-planum quantitatibus ejusdem gradus re ctilineis commodè aequandum. Si sint plura in aequationibus membra, imò &sub plerisque utriusque quantitatis ignotae gradibus involuta, ad eamdem ut plurimum methodum reductionum legitimarum ope poterunt aptari. Ex his patet, si in priori aequatione in qua B, quad. –A quad. aequavimus E, quad loco ipsius E, quad. ponamus B in V, posse nos aggregatum omnium V, ad rectam datam applicatarum considerare tanquam planum, &quadrare.