# Varia opera mathematica 49.5-8

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, 49.5 to 49.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/49.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/49.5

Homogeneum autem B in V, ex tot quantitatibus homogeneis componi potest, quot sunt in parte aequationis correlativâ, jisdemque signis hujusmodi homogenea debent notari. Supponatur igitur B in V, aequari B in IB, in Y. Ex more enim Vietaeo, vocales semper pro quantitatibus ignotis sumimus. Ergo B, quad. –A, quad. aequatur B in I, B in Y, aequentur singula membra partis unius singulis membris partis alterius. Sit nempe B, quad. aequale B, in I, Ergò dabitur I, aequalis B, aequetur deinde – AG, –B, in Y, hoc est A quad. B in Y, erit extremum punctum rectae Y ad parabolen primariam. Omnia igitur in hoc casu ad quadratum reduci possunt: ideoque si omnia E, quad. ad rectam lineam datam applices, fiet solidum rectilineum datum & cognitum. Proponatur deinde curva, cujus, haec sit aequatio A cub. –B, in A, quad. aequale E, cub. E, cub. applicetur ad planum datum, & sit, verbi gratiâ, aequale B, quad. in V. Quia autem recta V, ex pluribus quantitatibus ignotis componi potest. Sit A, cub. –B in A, quad. aequale B, quad. in I –. B. quad. in Y. aequentur singula inter se membra, hoc est A cub. aequetur B. quad in I, orietur inde parabole sub cubo & latere. aequetur deinde B in A, quad. secundo membro, B, quad. in Y, orietur inde parabole sub quad. & latere, hoc est primaria, quadrantur autem singulae ex his parabolis. Ergo aggregatum E, cuborum ad rectam datam applicatorum producit plano-planum quantitatibus ejusdem gradus re ctilineis commodè aequandum. Si sint plura in aequationibus membra, imò & sub plerisque utriusque quantitatis ignotae gradibus involuta, ad eamdem ut plurimum methodum reductionum legitimarum ope poterunt aptari. Ex his patet, si in priori aequatione in qua B, quad. – A quad. aequavimus E, quad loco ipsius E, quad. ponamus B in V, posse nos aggregatum omnium V, ad rectam datam applicatarum considerare tanquam planum, & quadrare.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
