Latin
MATIEMATICA
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Simili ratiocinatione similes aequationes reducentur &hac viâ omnes propositiones secundi libri Appollonii de locis planis construximus, &sex priores in quibuslibet punctis habere locum demonstravimus; quod sanè mirabile est, &ab Appollonio fortasse ignorabatur. Sed B2–A ad E2, habeat rationem datam. Punctum I. erit ad Ellipsim. Fiat MN. aequalis B, &per verticem M. diametrum NM, centrum Z. describatur Ellipsis cujus applicatae sint rectae ZI, parallelae, &quadrata. Applicatarum ad rectangulum subsegmentis diametri habeant rationem datam, punctum I, erit ad hujusmodi Ellipsim. Etenim quadratum NM– quad. NZ, aequatur rectangulo sub diametri segmentis Ad hanc reducentur similes in quibus A2 ex una parte opponetur E2 sub contraria affectionis nota, &sub coefficientibus diversis. Nam si coefficientes sint eaedem, &angulus sit rectus, locus erit ad circulum, ut jam diximus. Licèt igitur coefficientes sint eaedem, modò angulus non sit rectus, locus erit ad Ellipsim. Et licet commisceantur aequationibus homogenea sub datis &A vel E, fiet reductio eo quod jam usurpavimus artificio. Si A2 –B', est ad E2 in data ratione punctum I, est ad hyperbolem. ad E2 ratio hyperbol. OI, sit A. ON, seu ZI. sit E. Fiat NO, parallela ZI, data ratio sit eadem quae B3. ad quad. NR. Dabitur ergo