Latin
PROPOSITIO VIII. & Ultima
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 50-3
Unproofread scanNot analysed yet
est aequatio alterius hyperbolae à priore diversae. Denique tertium membrum est A cub. cub. A qua. qua. Hoc est A, qu. aequale B, in Y, quae est aequatio ad parabolen. Patet itaque in praecedente aequatione omnes V, ad rectam datam applicatas aequari spatio rectilineo dato. Summa enim duarum hyperbolarum quadrationi obnoxiarum, &unius parabolae dant spatium aequale rectilineo vel quadrato dato. Nihil autem vetat quominus singula membra numeratoris separatim denominatori applicemus,, ut jam factum est. Eodem enim res recidit, quò si integrum numeratorem ex tribus membris compositum eidem denominatori semel applicemus. Ita enim singula aequationis membra singulis homogenei correlatis possunt commodè comparari. Proponatur etiam B, qu. cub. in A, –B, cub. cub. Aequari E cub. A cub. Fingatur E cub. aequari B, qu. in V, sive propter duo membra homogenei correlati B, qua. in I, –B, qu. in Y. Fiet B qu. cub. in A, sive B qu. cu. aequale B qu. in I. A cub.