# Varia opera mathematica 51.1-4

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, 51.1 to 51.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/51.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/51.1

& omnibus in A qu. ductis, & abs B, qu. divisis, fiet B, cub. aequale A, qu. in I. quae est aequatio ad unam de hyperbolis quadrandis. Ponatur deinde secundam homogenei membrum B, cub. aequari B qu. in Y. Acub. Igitur omnibus in A, cub. ductis & abs, B, qu. divisis fiet B, qu. qu. aequale A, cub. in Y, quae est aequatio unius ex hyperbolis quadrationi obnoxiis constitutiva. Datur igitur recurrendo ad primam aequationem in rectilineis summa omnium E, cuborum in hac specie ad certam rectam datam applicatorum. Sed & ulteriùs progredi, & opus tetragonismicum promovere nihil vetat. Sit in quartâ figurâ curva quaelibet, ABDN, cujus basis HN, diameter HA, applicatae ad diametrum, CB, FD, & applicatae ad basim, BG, DE, & decrescant semper applicatae à base ad verticem, ut hic, HN, est major FD, & FD, major est CB, & sic semper. Figura composita ex quadratis HN, FD, CB, ad rectam AH, applicatis, hoc est solidum sub CB, quadrato in CA, & sub FD, quadrato in FC, & sub NH, quadrato in HF, aequalis est semper figurae sub rectangulis BG, in GH, DE, in EH, bis sumptis, & ad basim HN, applicatis; hoc est solido sub BG, in GH, bis in GH, & sub DE, in EH, bis in EG, &c. utrimque in infinitum. In reliquis autem in infinitum praestantibus, eadem facilitate fit reductio homogeneorum ad diametrum, ad homogenea ad basim. Quae observatio curvarum infinitarum hactenus ignoratum, d etegit quadrationem. Omnes enim cubi HN, FD, CB, ad rectam AH, similiter applicati, aequales sunt aggregato productorum ex BG, in GH, quadratum, & ex DE, in EH, quadratum ad rectam HN, similiter ut supra applicatorum, & ter sumptorum; hoc est planoplanum sub CB, cubo in CA, & sub DF, cubo in FG, & sub HN, cubo in HF, aequatur summae planoplanorum ex BG, in GH, quadratum in HG, & ex DE, in EH, quadratum in EG, ter sumptae.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
