Latin
51.5 to 51.7
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 51.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Aggregatum verò quadrato quadratorum HN, FD, CB, ad rectam AH, applicatorum aequatur quadruplo summae plano planorum sub BG, in GH, cubum, sub DE, in EH, cubum ad rectam HN, similiter ut supra applicatorum. Inde emananr infinitae, ut statum patebit, quadraturae. Esto enim, si placet, curva illa ABDN, ejus naturae, ut data base HN, &diametro HA, diameter data AH, vocetur in terminis analyticis B. Ipsa verò HN, basis data vocetur D. Quaelibet applicato FD, vocetur E, &quaelibet HF, vocetur A; &sit, verbi gratiâ, aequatio curvae constitutiva B, quad. –A qu. aequale E, quad. (quod in circulo ita se habet:) Cùm ergo ex praedicto theoremate universali omnia E, quadrata, ad rectam B, applicata ad basim HN, sive ad D, applicatis, sint aequalia omnibus productis ex HG, in GB, sint autem omnia E, quadrata aequalia ad B, applicara spatio rectilineo curvo, ut superiùs probatum est. Ergo omnia producta ex HG, in GB, bis sumpta, &ad basim D, applicata, continent spatium rectilineum datum. Ergo sumendo dimidium, omnia producta ex HG, in GB, ad basim D, applicata, erunt aequalia spatio rectilineo dato. Ut autem facillima, &nullis asymmetriis involuta fiat translatio prioris curvae ad novam; ita constanti artificio, quae est nostra methodus, operari debemus. Sit quodlibet ex productis ad basim applicandis, HE, in ED, cum igitur FD, sive HE, ipsi parallela vocetur in analysi E, &FH, sivè DE, ipsi parallela vocetur A. Ergo productum sub HE, in ED, vocabitur E in A.